Hľadaný výraz: Gn 3,21-24, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
21 Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas et induit eos. 22 Et ait Dominus Deus: “Ecce homo factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum; nunc ergo, ne mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum!”. 23 Emisit eum Dominus Deus de paradiso Eden, ut operaretur humum, de qua sumptus est. 24 Eiecitque hominem et collocavit ad orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae.

1

mail   print   facebook   twitter